Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 25

1 hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas, ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem facta senatus ædilibus negotium daret, 2 ut urbem circumirent aperirique tabernas et mæstitiæ publicæ speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est et adhortatus, 3 ne, qui Cannensi ruinæ non succubuissent, ad minores calamitates animos summitterent. quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, 4 prospera modo essent, sicut speraret futura; Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse, ultionemque ear eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore. de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. 5 ipse primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit; 6 quid in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis quæsitum est. nee, unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit. 7 exercitus dictatoris consuli decretus est. de exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare, done donec in Italia bellum esset, placuit; 8 eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris, nullo præstituto militiæ tempore, nisi quod stipendiorum legitimorum esset. 9 duæ legiones urbanæ alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretæ sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit; 10 legiones præterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanæ evenissent, militum sumere quantum opus esset; 11 C. Terentio consul prorogari in annum imperium, neque de eo exercitu, quem ad præsidium Apuliæ haberet, quicquam minui.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑