Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 25

1 de his rebus persæpe et in senatu et in contione actum est. 2 cum læta civitate dictator unus nihil nec famæ nec litteris crederet et, ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret, 3 tumr tum M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat: 4 non præsentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendæ, sed absentem etiam gestæ obstare et in ducendo bello ac sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et Romæ et in exercitu imperium habeat. 5 quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicæ persequendæ procul ab Italia ablegatum; 6 duos prætores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore provincia prætore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicæ gereret, prope in custodia habitum. 7 itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed Campanum Calenumque et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. 8 exercitum cupientem pugnare et magistrun magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta. 9 tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostis. 10 quas ob res, si antiquus animus plebei Romanæ esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de æquando magistri equitum et dictatoris iure. 11 nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flamini suffecisset. 12 dictator contionibus se abstinuit in actione minime popularis. ne in senatu quidem satis æquis auribus audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique 13 clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret et magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. 14 si penes se summa imperil imperii consiliique sit, prope diem effecturum, ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, 15 mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse. 16 huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne præsens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendæ dies adesset, nocte ad exercitum abiit. 17 luce orta cum . plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum quod vulgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen rogationi deerat. 18 unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno prætor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. 19 patrem lanium fuisse : ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑