Titus Livius, Ab urbe condita
1 in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, 2 cum, perinde ac si Alpes iam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob ueteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas ægre patiebantur. 3 itaque armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, qui ad agrum uenerant adsignandum, diffisi Placentiæ moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius , C. Seruilius , M. Annius . 4 —Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Seruilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem . 5 id quoque dubium est legati ad expostulandum missi ad Boios uiolati sint incertum an in triumuiros agrum metantes impetus sit factus. 6 Mutinæ cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi; 7 euocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium sed uiolata etiam quæ data in id tempus erat fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. 8 cum hæc de legatis nuntiata essent et Mutina præsidiumque in periculo esset, L. Manlius prætor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. siluæ tunc circa uiam erant, plerisque incultis. 9 ibi inexplorato profectus in insidias præcipitat multaque cum cæde suorum ægre in apertos campos emersit. 10 ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad <quingentos> cecidisse satis constabat. 11 iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; 12 ubi rursus siluæ intratæ, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pauore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. 13 finis et Gallis territandi et pauendi fuit Romanis ut ex saltu inuio atque impedito euasere. inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, uicum propinquum Pado, contendere. 14 ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio aduersus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
