Titus Livius, Ab urbe condita
1 Concursus concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum, et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi. 2 qua circumfusus turba “quattuor milia” inquit “peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis, mecum ducam. 3 maiori mihi curæ est, ut omnes locupletes reducam, quam ut multis rem geram militibus.” profectus apto exercitu 4 et eo plus fiduciæ ac spei gerente, quod non desiderata multitude multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde baud haud procul hostes erant, ad castra Appi prætoris pergit. 5 paucis citra milibus lignatores ei cum præsidio occurrunt; qui ut lictores prægredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, læti atque alacres dis populoque Romano grates agunt, quod eum sibi imperatorem misissent. 6 circumfusi deinde cum consulem salutarent, quærit Fabius, quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire “ain tandem?” 7 inquit; “num castra vallata non habetis?” ad hoc cum subclamatum esset, duplici quidem vallo et fossa, et tamen in ingenti metu esse, “habetis igitur” inquit “adfatim lignorum: redite et vellite vallum.” redeunt in castra terroremque ibi vellentes vallum 8 et iis, qui in castris remanserant, militibus et ipsi Appio fecerunt; 9 tur tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu. postero inde die castra mota, et Appius prætor Romam dimissus. 10 inde nusquam stativa Romanis fuere. negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse. fiebant autem itinera, quanta fieri sinebat hiems hauddum exacta. 11 vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olm olim appellabant, præpositoque castris L. Scipione pro prætore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, 12 sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat, quam quantum esse famæ crediderat, sive senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt. 13 Ab ab Ap. Claudio prætore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum adversus quattuor populos; 14 periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit. 15 duas se ibi legiones Romanas reliquisse, et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse. sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari; 16 si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci. 17 cum magnam partem moveret oratio prætoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, done donec vel ipse, si per commodum rei publicæ posset, Romam venisset vel aliquem ex legatis misisset, 18 a quo disceret senatus, quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
