Titus Livius, Ab urbe condita
1 simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo, non metu pedem rettulit. 2 lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et, quod multitude multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quæ inter commissum iam certamen, ubi vallo adpropinquasset hostis, erumperent. 3 Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit. versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem. 4 instant Volsci recentes, qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam, qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles, sed inmemor recentis ferociæ veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, 5 cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis “hæc est” inquit, “milites, pugna, quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? 6 vestra ilia temeritas, vestra ignavia hæc est. secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et, quod ductu meo soletis, vincite. quid vallum et castra spectatis? neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt.” 7 pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, præterquam quod tot insignis triumphis, etiam ætate venerabilis, inter prima signa, ubi plurimus labor periculumque erat, se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem. 8 neque alter tribunus rei defuit, sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando, ad quam rem leviorem auctorem eum culpæ societas fecerat, sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque, ut se reum fortunæ eius diei crimine eximerent: 9 “abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiæ dedi. Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam.” 10 Optimum optimum visum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna invadere hostem. eunt insignes armis animisque, qua premi parte maxime peditum copias vident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi. 11 sensit ergo eventus virtutis enixæ opem, et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi; magna pars et in ipso certamine et post in fuga cæsi, ceteri in castris, quæ capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
