Titus Livius, Ab urbe condita
1 Veis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum, K. Fabium Ambustum iterum, L. Furium Medullinum quintum, Q. Servilium tertium. 2 Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatæ, sed ager est depopulatus prædæque rerum agrestium actæ; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. 3 ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat. Romæ interim multiplex seditio erat, 4 cuius leniendæ causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant. 5 ea largitio sperni coepta, quia spe maioris avertendæ solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Vei agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? 6 urbem quoque urbi Romæ vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum præponebant. 7 quin illa quoque actio movebatur, quæ post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. 8 ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes communis rei publicæ incoli a populo Romano posse. Adversus aduersus quæ cum optimates ita tenderent, 9 ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani, quam quicquam earum rerum rogaretur; 10 quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse; quid in duabus urbibus fore? victamne ut quisquam victrici patriæ præferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veis, quam incolumibus fuerit? 11 postremo se relinqui a civibus in patria posse; ut relinquant. patriam atque cives, nullam vim umquam subacturam, et T. Sicinium — is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat — conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romæ:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
