Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 24

1 interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam venisset. 2 Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicaverint. 3 in æde Æsculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde præterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. 4 eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. 5 his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit: 6 Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant. 7 se alia, quæ possent, Masinissæ honoris causa et fecisse et facturos esse; 8 ius gratiæ non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere. 9 Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quæ iure belli non ademissent. 10 ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑