Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 41, cap. 24

1 post hunc Archo, frater Xenarchi prætoris, ita disseruit. “difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit: 2 agendo enim Romanæ societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere videretur. 3 ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat, quæ occulte facta sunt. 4 divinat etiam, quæ futura fuerint, si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani. 5 nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, ad hæc, quæ palam geruntur, 6 consilia nostra accommodare accomodare oportet. ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos venisse ad regem et eos benigne exceptos. 7 hæc omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli, nec Romanos offendi posse, si, ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video. 8 opportuni propinquitate ipsa Macedoniæ sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subegit, Dolopes? immo contra ea vel viribus nostris, deum benignitate, vel regionis intervallo tuti. 9 sed simus æque subiecti ac Thessali Ætolique: nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Ætoli, qui paulo ante hostes fuerunt? 10 quod Ætolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique Græciæ cum Macedonibus iuris est, idem et nobis sit. cur exsecrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani est? fecerit aliquid Philippus, 11 cur adversus eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, novus rex, omnis iniuriæ insons, suo beneficio paternas simultates oblitterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus? 12 quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniæ regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quæ forte fuerunt, utique post mortem cum classis Romana Cenchreis staret, 13 consul cum exercitu Elatiæ esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum sequeremur. 14 nihil metus præsens ab Romanis sententias nostras inclinarit; fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret. [id quod] erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita. 15 valeant et nunc eadem illa, non ut præcipue amici, sed ne præcipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi; nemo novæ societatis aut novi foederis, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor, 16 sed commercium tantum iuris præbendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nostros quoque et nos regno arceamus, ne servis nostris aliquo fugere liceat. 17 quid hoc adversus Romana foedera est? quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus? 18 quid vanos tumultus ciemus? quid ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios invisosque efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus. in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur. 19 ” cum idem huic orationi, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, indignatione principum, quod quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur. 20 legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑