Titus Livius, Ab urbe condita
1 Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. fuga per Pæoniam præparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsæ litteræ T. Quinctii urgebant. 2 nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia adversus Romanos nudaret. 3 ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astræurm Astræum Pæoniæ Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos. 4 digredienti ab se Didæ mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, 5 ad quod celebrandurn celebrandum invitatus Demetrius ab Astræo Heracleam venit. in ea cena dicitur venenum datum. poculo epoto extemplo sensit, 6 et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didæ scelus incusans torquebatur. 7 intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberæus Stuberræus et Beroeæus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. 8 ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
