Titus Livius, Ab urbe condita
1 ea res aliquanto expectatione omnium tranquillior fuit. 2 itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exequi nec adversarum rerum quærere socios, cum quibus spem integram communicare noluerint, 3 tur sint dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quærendæ bello gloriæ adempta in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturæ, cupiens censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus. 4 contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia præstanda deos inmortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris inponi non posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram. 5 grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitæ, obnoxios vivere. se legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris censura esset. 6 consensu ingenti populi legem postero die pertulit et “ut re ipsa” inquit “sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.” Deposito deposito suo magistratu, 7 inposito fine alteri cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. censores ægre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octiplicatoque censu ærarium fecerunt. 8 quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiæ intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam deminutum censuræ ins ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriæ offensos, quippe cum se quisque diutius ac sæpius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum; 9 populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut via a censoribus nullius auctoritate præterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
