Titus Livius, Ab urbe condita
1 his sedata in præsentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. 2 vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit. 3 ut vero antiquam multitudinem hominum, quæ belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, 4 sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. 5 rediere deinde causæ, quæ de integro iram moverent in Romanos. 6 Thessalorum et Perrhæborum querellæ de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditæ erant, ut eas non neglegi satis appareret. maxime moverat senatum, 7 quod iam Æni et Maroneæ adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. 8 Athamanes quoque venerant legati, non partis amissæ, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse; et Maronitarum exsules venerant, 9 pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio præsidio: ii non Maroneam modo sed etiam Ænum in potestate narrabant esse Philippi. 10 venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: 11 civitates Thessalorum et Perrhæborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Ætolos fuisse; 12 Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Ætolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse; 13 armis subactos parere. senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Cæcilium Metellum M. Bæbium Tamphilum Ti. Sempronium. 14 quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
