Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 24

1 cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere visum est consules primo quoque tempore creari. 2 itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius prætor litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret senatui placere, provincia exercituque tradito legatis Romam reverti eum et ex itinere præmittere edictum, 3 quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et præmisso edicto Romam venit. 4 eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. 5 Manlius Volso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret, consulatus datus est; 6 additur ei de plebe collega M’. Acilius Glabrio. postero die prætores creati L. Æmilius Paulus M. Æmilius Lepidus M. lunius Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius, utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam duxerat. 7 interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Bæbius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, 8 et M. Fulvio prætori urbano negotium datum est, ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑