Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 24

1 hæc vaniloquentia primum Aristænum, prætorem Achæorum, excitavit. 2 ‘ne istuc’ inquit ‘Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina, cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum Lacedæmonium et latrones Ætolos præmium sit posita in eo discrimine, ut miserius a vobis recipiatur, quam ab illo capta est. 3 mare interiectum ab istis prædonibus non tuetur nos, T. Quincti ; quid, si in media Peloponneso arcem sibi fecerint, futurum nobis est? linguam tantum Græcorum habent, sicut speciem hominum; 4 moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluæ vivunt. itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Græciæ constituatis, ut ab latrocinio quoque Ætolorum satis pacata hæc relinquatis. 5 ’ Romanus, cunctis undique increpantibus Ætolos, responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnis in eos videret, ut sedandi potius quam irritandi essent. 6 contentum itaque opinione ea, quæ de Romanis Ætolisque esset, referre se dixit, quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achæis Argos, cum omnes bellum decressent, 7 auxilia ut pro viribus suis quæque civitates mitterent, est hortatus. ad Ætolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quam spe impetrari posse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑