Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 24

1 hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. clamant fraude fieri, quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam ear legis tollendæ esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos. 2 obtinuit tamen L. Lucretius, præfectus urbis, ut actiones tribuniciæ in adventum consulum differrentur. 3 erat et nova exorta causa motus. A. Cornelius et Q. Servilius quæstores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis in Cæsonem exstitisset, 4 diem dixerant. multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit æger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mensumn mortuum, 4 nec iis temporibus in quæ testis crimen coniecisset Cæsonem Romæ visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum tur frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita esset, multi privatim ferebant Volscio iudicem. 5 cum ad iudicium ire non auderet, omnes eæ res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci quam Cæsonis Volscio teste fuerat faciebant. 6 in mora tribuni erant, qui comitia quæstores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros nega. bant. ita extracta utraque res in consulum adventum est. 7 qui ubi triumphantes triurnphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium silentiunm de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos. 8 at illi— etenim extremum anni iam erat,—quartum adfectantes tribunatum trilunatum , in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant. et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus quam si lex minuendæ suæ maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. 9 eodem anno Æquis pax est petentibus data. census , res priore anno incohata, perficitur; idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt. censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti. 10 consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi etsi non concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑