Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 24

1 cum iis mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt. 2 Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, 3 legatis propere, priusquam res vulgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initæ societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat. 4 ceterum quando neque celari adventus Numidarum poterat — vagati enim in urbe obversatique prætorio erant — et, si sileretur, quid petentes venissent, periculum erat, ne vera eo ipso, quod celarentur, sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incideret, ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis præoccupando mentes hominum 5 et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait; instare, ut in Africam quam primum traiciat, socios reges; Masinissam prius ipsum ad C. Lælium venisse querentem, quod cunctando tempus tereretur; 6 nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quæ tam diuturnæ moræ sit causa, postulantemque, ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere. 7 itaque satis iam omnibus instructis paratisque, et re iam non ultra recipiente cunctationem in animo sibi esse, Lilybæum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quæ prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere. 8 litteras ad M. Pomponium mittit, ut, si ei videretur, Lilybæum veniret, ut communiter consulerent, quas potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret. 9 item circum oram omnem maritimam misit, ut naves onerariæ cotmprensæ comprensæ Lilybæum omnes contraherentur. 10 quidquid militum naviumque in Sicilia erat, cum Lilybæum convenisset, et nec urbs multitudinem hominum neque portus naves caperet, 11 tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriæ præmia. præcipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicæ opera finire se militiam ignominiosam posse. 12 et Scipio minime id genus militum aspernabatur ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos æque veteres milites in exercitu Romano esse, expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis. 13 quinta et sexta Cannenses erant legiones; eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque, quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit, quos secum ex Italia adduxerat, 14 supplevitque ita eas legiones, ut singulæ sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites. sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑