Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 24

1 per idem tempus M. Valerius Lævinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Ætolorum classe expedita venit. 2 ubi cum Syracusas Capuamque captam in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum ostentasset 3 adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque æquum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse quam cives mallent; 4 Ætolos eo in maiore futuros honore, quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent: Philippum eis et Macedonas gravis accolas esse, 5 quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse, ut non iis modo urbibus, quas per vim ademissent Ætolis, excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant; 6 et Acarnanas, quos ægre ferrent Ætoli a corpore suo diremptos, restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum — 7 : hæc dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum prætor gentis erat, et Dorimachus, princeps Ætolorum, adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi Romani extollentes. 8 maxime tamen spes potiundæ movebat Acarnaniæ. igitur conscriptæ condiciones, quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent, 9 additumque, ut, si placeret vellentque, eodem iure amicitiæ Elei Lacedæmoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilædus essent, Asiæ Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges; 10 bellum ut extemplo Ætoli cum Philippo terra gererent; navibus ne minus viginti quinque quinqueremibus adiuvaret Romanus; 11 urbium Corcyræ tenus ab Ætolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Ætolorum, alia omnis præda populi Romani esset, darentque operam Romani, ut Acarnaniam Ætoli haberent; 12 si Ætoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem, si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset; 13 item, si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caveret, ne ius ei belli inferendi Ætolis sociisque eorum esset. 14 hæc convenerunt conscriptaque biennio post Olympiæ ab Ætolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita. 15 moræ causa fuerant retenti Romæ diutius legati Ætolorum. nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit: et Ætoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Lævinus Zacynthum — parva insula est propinqua Ætoliæ, urbem unam eodem, quo ipsa est, nomine habet — , eam præter arcem vi cepit et Oeniadas Nasumque Acarnanum captas Ætolis contribuit; 16 Philippumque satis implicatum bello finitimo ratus, ne Ttaliam Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑