Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceteræ admotæ sunt copiæ pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato, 2 quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant paucos tamen eorum inproviso oppresses in cubilibus interfecerunt. 3 prope Hexapylon est portula; ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signnm signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperte gerebatur res. 4 quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt. 5 nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per Inurum murum fugere, alii salire de muro præcipitarique turba paventium. 6 magna pars tamen ignara tanti mali erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastæ magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia. 7 sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captæ prope urbi ferendam. 8 Epicydes ab Insula, quam ipsi Nason vocant, citato profectus agmine, baud haud dubius, quin paucos per neglegentiam custodum transgressos murum expulsurus foret, 9 occurrentibus pavidis, tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribiliora vero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis conpleta, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen convertit, 10 non tam vim multitudinemque hostium metuens, quam ne qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinæ atque Insulæ inveniret portas. 11 Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis vidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantæ perpetratæ rei, partim vetusta gloria urbis. 12 Atheniensium classes demersæ et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, 13 tot tam opulenti tyranni regesque, præter ceteros Hiero cum recentissimæ memoriæ rex, tum ante omnia, quæ virtus ei fortunaque sua dederat, beneficiis in populum Romanum insignis. 14 ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horæ arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, 15 præmittit Syracusanos, qui intra præsidia Romana, nt ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni inpellerent hostis ad dedendam urbem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
