Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 24

1 his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat, nec Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Adranodoro etiam præbebat. 2 qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. 3 huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale apud Græcos pudori est, ea deformabat. itaque fidem priorem potioremque ratus, quam patriæ debebat, indicium ad prætores defert. 4 qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt, consultis senioribus et auctoritate eorum præsidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt. 5 et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. 6 qui cum ordine omnia edocuisset: principium coniurationis factum ab Harmoniæ Gelonis filiæ nuptiis, quibus Themisto iuncta esset; 7 Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad cædem prætorum principumque aliorum, bonaque eorum prædæ futura interfectoribus pronuntiatum; 8 iam mercennariorum manum adsuetamn adsuetam imperiis Adranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quæ per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure cæsi quam Hieronymus videbantur; 9 ante curiam variæ atque incertæ rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in vestibulo curiæ corpora coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integral integram plebem in contionem sequerentur. 10 Sopatro mandatum ab senatu et a collegis, ut verba faceret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑