Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 24

1 Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; præerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. 2 ceterum castra, quæ in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui præsidio fieret. 3 nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos; 4 ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; 5 dein castra ipsa propius hostem mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti conspectum, ut intentum <se> sciret esse ad frumentatores, si qua uis fieret, tutandos. 6 propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia præuenturus erat, nocte clam missi Numidæ ceperunt. 7 quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. 8 [tum ut] itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum totum ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa castra [e castris Hannibalis] equitatus cum leui armatura emissus in frumentatores late cædem fugamque hostium palatorum fecit. 9 nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate—pars exercitus aberat iam fame <grauante>—uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; 10 iamque artibus Fabi sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quæ pro Gereoni moenibus erant. 11 iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde eruptione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde aduentu proelium restitutum. 12 hunc, principem genere ac diuitiis, non Bouiani modo—unde erat— sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites ad <quingentos> ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique præbuisse noui præsidii cum Q. Fabio ab Roma uenientis. 13 Hannibalem, insidiarum quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecutum adiuuante Samnite duo castella eo die expugnasse. 14 sex milia hostium cæsa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam <uanam> egregiæ uictoriæ cum uanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑