Titus Livius, Ab urbe condita
1 inde , ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur et ad oppidum Iliberri castra locat. 2 Galli , quamquam Italiæ bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat præsidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conveniunt. 3 quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens oratores ad regulos eorum misit: conloqui semet ipsum cum iis velle; et vel illi propius Iliberrim accederent,vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; 4 nam et accepturum eos in castra sua se lætum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. hospitem enim se Galliæ Galliac non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. 5 et per nuntios quidem hæc; ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum transmiserunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
