Titus Livius, Ab urbe condita
1 Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, 2 tribus consulatibus censuraque collegæ nec gloria magis rerum, quæ ingens erat, quam concordio concordia inter se clari. quæ ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor, 3 patriciis tendentibus, ut Fabius Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeis auctoribus Decio, ut ad sortem rem revocaret. 4 fuit certe contentio in senatu. et postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est. in contione, ut inter militares viros et factis potius quam dictis fretos, pauca verba habita. Fabius, 5 quam arborem consevisset, sub ea legere alium fructum indignum esse dicere; se aperuisse Ciminiam silvam viamque per devios saltus Romano bello fecisse. 6 quid se id ætatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum adversarium se, non socium imperii legisse sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis tribus. 7 postremo se tendere nihil ultra, quam ut, si se dignum provincia ducerent, in ear eam mitterent: in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. 8 P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos, ne plebeis aditus ad magnos honores esset; postquam ipsa virtus pervicerit, 9 ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quæri, quem ad modum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunæ et in paucorum potestatem vertantur. 10 omnis ante se consules sortitos provincias esse; nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare. 11 si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse, ut faveat Q. Fabi gloriæ, quæ modo non sua contumelia splendeat; 12 cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur? 13 gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; velle et P. Decium gloriari, et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex inproviso incendium darct, eum se extincturum. 14 postremo se collegæ honores præmiaque concessurum verecundia ætatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum; 15 et, si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud certe laturum, ut, quod populi sit, populus iubeat potius, quam patres gratificentur. 16 Iovem optimum maximum deosque inmortales se precari, ut ita sortem æquam sibi cum collega dent, si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint. 17 certe id et natura æquum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse, quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius nihil aliud precatus populum Romanum, 18 quam ut, priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi prætoris adlatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
