Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 23

1 præmia et Philippo et Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis. si, quæ vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset et præmia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? 2 pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod præsidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus aut per nos ipsos? 3 si quæreret, ubi miles noster, ubi navis intra præsidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus. 4 hoc enim legatos utroque de pace mittendo consecuti sumus, ut ab neutra parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset. 5 quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quæ ad bellum opus essent; navalibus copiis, armis, iuventute nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore. 6 ne præstaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tamquam hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti præstare non potuimus. 7 ‘quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?’ hic iam non, quod factum est, defensurus sum — non adeo insanio —, sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus. 8 nulla est civitas, quæ non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. 9 etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse. 10 si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus. 11 non præteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostræ: legatos eodem tempore et ad vos et ad Persea de pace misimus, quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, 12 orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemæum reges misistis, loqueretur. 13 sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quæ apud vos, et apud Persea fuit. 14 tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt; gentes quoque aliæ iracundæ, aliæ audaces, quædam timidæ, in vinum, in Venerem proniores aliæ sunt. 15 Atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedæmoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem. 16 non negaverim et totam Asiæ regionem inaniora parere ingenia et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis. 17 satis quidem et tunc in præsentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa. si tum parum ignominiæ pensum est, hæc certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset. 18 superbiam, verborum præsertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicavit. 19 id enim vero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ob id quemquam fulmine ictum audimus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑