Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 23

1 legati Carthaginienses eo tempore Romæ erant et Gulussa, filius Masinissæ. inter eos magnæ contentiones in senatu fuere. 2 Carthaginienses querebantur, præter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re præsenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam vi atque armis possedisse: 3 id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere inligatos silere; 4 prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. 5 sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius pati non posse Carthaginienses. missos esse se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: 6 ut vel ex æquo inter regem socium populumque Carthaginiensem, quid cuiusque esset, disceptarent; vel permitterent Carthaginiensibus, ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masisnissæ vellent. 7 modestius certe daturos eos, et se scituros, quid dedissent; ipsum nullum præterquam suæ libidinis arbitrio finem facturum. 8 horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se. 9 tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissæ malle; 10 perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub hæc dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam conciliarunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑