Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 41, cap. 23

1 hæc una ex omni Græcia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus. 2 itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. 3 id cum Perseus animadvertisset, conprensis omnibus litteræ . ceterum ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse. 4 recitatis his litteris per Xenarchum prætorem, qui privatæ gratiæ aditum apud regem quærebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxume, qui præter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur, “parva” 5 inquit “aut mediocris res, Achæi, quibusdam videtur agi: 6 ego maxumam gravissimamque omnium non agi tantum arbitror, sed quodam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus, 7 quo caveramus, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus. 8 et cum feræ bestiæ cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos cæci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur. 9 quis enim non videt viam regiæ societatis quæri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, violetur? nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum. 10 duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe præstitit Demetrius. 11 sed quia in Romanos odii regnum posuerat præmium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanæ amicitiæ initæ occidit; Persea, quem belli cum populo Romano prius pæne quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit. 12 itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium in Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Græcia habuisset, quam Asia Gallos habebat. 13 ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere volumus dicere, iam incohavit bellum. Dolopiam armis subegit nec provocantis de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit. inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Græciæ conspiceretur, Delphos escendit. 14 hæc usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit; quod sine ullius eorum, quos oderat, noxa, hoc magis temptationem metuo. 15 inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis — 16 quantum enim interfluit fretum? — traicientem in Peloponnesum videamus, inmisceamur Macedonibus armantibus se adversus Romanos. 17 ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra, donec ad certum redigatur, vanusne hic timor noster an verus fuerit. 18 si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo cogitare periculosum et inmaturum videtur.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑