Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 23

1 missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis adsentando indignandoque et ipse vicem eius captaret in omnia ultro suam offerens opera, fide data arcana eius elicuit. 2 fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Pæoniæ prætor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse. 3 hoc consilium extemplo et fiatri fratri proditur et auctore eo indicatur patri. 4 litteræ primum ad obsidentem Petram adlatæ sunt. inde Herodorus — princeps hic amicorum Demetrii erat — in custodian est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus. 5 hæc super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. movebant eum et præsentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. 6 his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante præmeditati in Macedonia, quæ ab Roma renuntiarent, venerunt; 7 qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi. 8 deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam facturum neque eum se esse, qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit. hæ litteræ fidem Persei criminibus fecerunt. 9 itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑