Titus Livius, Ab urbe condita
1 eosdem consules insequenti anno refectos Iulium tertium, Verginium iterum apud Macrum Licinium invenio; 2 Valerius Antias atque Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum ab scriptoribus antiquis dissimulat. 3 Licinio libros baud haud dubie sequi linteos placet; Tubero incertus veri est. sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto positum. 4 Trepidatum trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant. 5 igitur cum duæ civitates legatis circa duodecim populos missis inpetrassent, ut ad Voltumnæ fanum indiceretur omni Etruriæ concilium, velut magno inde tumultu inminente senatus Mam. Æmilium dictatorem iterum dici iussit. 6 ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proxime conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis fuerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
