Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 23

1 cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quæstionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit. 2 creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius Tuditanus. postero die prætores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus. 3 extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quæstiones utrumque litus Italiæ desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero maria mari invenisse, 4 triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Mænio prætore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Bæbius Tamphilus. cum Perseo rege 5 et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. 6 una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius sæviendi ademptum ei ab senatu erat, 7 cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. 8 Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, 9 Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiæ erat Romanisque oppidum deditum est, ægre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul, 10 quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Ætoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniæ et Amynandro bellum inferret et urbes quas Thessalis Ætoli ademerant, regno adiceret. 11 haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot. 12 demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suæ dicionis fecit. 13 inde et in Thracia quasdam urbes, novæ atque insuetæ libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quæ domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑