Titus Livius, Ab urbe condita
1 patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. ruunt cæci per vias, per invia; nulla præcipitia saxa, nullæ rupes obstant; 2 nihil præter hostem metuunt; itaque plerique, præcipites per vastam altitudinem prolapsi, contusi aut debilitati exanimantur. consul captis castris direptione prædaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet. 3 supervenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi cæsi forent aut capti. 4 egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, prædaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnæ non interfuerant, facta est. equites diu ignari et pugnæ et victoriæ suorum steterunt; 5 deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. 6 numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et cædes fuit, 7 et magna pars rupibus inviis in profundæ altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa. 8 Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est cæsa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. 9 numerus captivorum baud haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis ætatisque turham turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. 10 consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram prædam conferre omnis iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam æquissima esset, per milites divisit. 11 laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
