Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 23

1 in confinio Lyciæ et Pamphyliæ Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium præbet prospectum. eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est; 2 ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni — medium enim æstatis erat — , ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt. 3 cuius pestilentiæ metu profecti cum præterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse. 4 tardius navigaverant regii adverso tempore etesiaruni, etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est. Rhodiorum duæ et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; 5 regia classis septem et triginta maioris formæ navium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. præter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt. 6 utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt. 7 ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, præerat; et iam in frontem derectas habebant naves. 8 Rhodii longo agmine veniebant; prima prætoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediæ classi præerat. 9 Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quæ sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet. 10 ea res primo tumultum præbuit; nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse præpropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, 11 non sequebantur. extreme extremo agmini loci nihil ad terrain terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑