Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 23

1 ceterum eo tempore minus ea bella, quæ gerebantur, curæ patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli. 2 nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant. 3 inter quæ adlatum erat, cum in Ætoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum. 4 itaque senatus, etsi prætorem Atilium cum classe miserat in Græciam, 5 tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Græciam misit et, 6 ut M. Bæbius ex Bruttis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones, decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret, et ut M. Fulvius prætor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliæ oram, et ut cum imperio esset, qui classem ear eam duceret — 7 duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno ædilis plebei fuerat — 8 , et ut idem prætor L. Valerio collegæ scriberet periculum esse, ne classis regis Antiochi ex Ætolia in Siciliam traiceret: itaque placere senatui ad eum exercitum, quem haberet, tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam provinciæ, qua vergeret in Græciam, tueri posset. 9 eum dilectum prætor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quæ in Græciam versa erant, præsidiis firmavit. 10 addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse, et Ætolos ita se parare, ut sub adventum eius in armis essent. 11 et Eumeni absenti et præsenti Attalo gratiæ actæ, et ædes liberæ locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑