Titus Livius, Ab urbe condita
1 post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiæ coeptæ sunt. 2 cum legatus Atheniensium, quantum poterat, gratiis agendis Romanorum in Græciam merita extulisset, “imploratos auxilium adversus Philippum tulisse opem, 3 non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium” 4 indignatusque esset hæc tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium, cum fateri potions potius præteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Ætolos. 5 igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Atheniensis, libertatis quondam duces .et et auctores, adsentationis propriæ gratia communem ,causam causam prodentis, 6 questus deinde est Achæos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna feius eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere, 7 ut Argos habeant, Ætolos, primos hostis Philippi semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo, 8 insimulavit fraudis Romanos, quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriader Demetriadem præsidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde præsidia obicere semper soliti sint 9 “numquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur liberam Græciam fore,” 10 postremo quia manendi in Græcia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. 11 deportarent legiones in Italiam; Ætolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim præsidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos ij in potestate consentientis Græciæ esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
