Titus Livius, Ab urbe condita
1 C. Cornelio omniurn omnium consensu decretus triumphus. et Placentini Creronensesque Cremonensesque addiderunt favorem consuli, 2 gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberators liberatos, plerique etiam, cum capti apud hostes essent, servitute exemptos. 3 Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit. 4 C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. multa sigxa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit, 5 multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem, 6 ducem Poenorum, fuisse auctores sunt; ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorum. que colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. 7 æris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni æris militibus divisi, duplex centurioni, triplex equiti. 8 Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit. is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et, quod sumptum non erogatum ex ærario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme æquabat pecuniæ etiam prope par summa fuit; 9 æris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centuriouibusque centurionibusque et equitibus idem in singulos datum, quod dederat collega.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
