Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum ad Antium hæc geruntur, interim Æqui robore iuventutis præmisso arcem Tusculanam improviso nocte capiunt; reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias. 2 hæc celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata movent Romanos haud secus quam si Capitolium Capitoliumn captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et similitudo similitude ipsa periculi reposcere datum auxilium videbatur. 3 Fabius omissis omnibus prædam ex castris raptim Antium convehit; ibi modico præsidio relicto citatum agmen Tusculum rapit. nihil præter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. 4 aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Æquorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. vi nunquam eo subiri potuit; 5 fames postremo inde detraxit hostem. qua postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit. 6 victor ad Columen—id loco nomen est—exercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. 7 ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Æquos populantur. eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
