Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 23

1 atque hæc tamen cædes ab impetu hostium iratorum ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebatur; 2 foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui cæderent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, cæde miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt. 3 iam cædi perpetratæ victores Romani supervenerunt. ac primo conspectu tam foedæ rei mirabundi parumper obstupuerunt; 4 dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset. 5 ita Astapa sine præda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit. per eos ipsos dies perfugæ a Gadibus venerunt, 6 pollicentes urbem Punicumque præsidium, quod in ea urbe esset, et imperatorem præsidii cum classe prodituros esse. 7 Mago ibi ex fuga substiterat navibusque in Oceano collectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniæ locis per Hannonem præfectum coegerat. 8 fide accepta dataque perfugis et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Lælius cum septem triremibus, quinqueremi una est missus, ut terra marique communi consilio rem gererent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑