Titus Livius, Ab urbe condita
1 prætores in provincias profecti; consules religio tenebat, quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant. 2 et ex Campania nuntiata erant, Capuæ duas ædes, Fortunæ et Martis, et sepulcra aliquot de cælo tacta, Cumis — adeo minimis etiam rebus prava religio inserit deos — mures in æde Iovis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse, et Ostiæ murum portamque de cælo tactam, 3 Cære vulturium volasse in ædem Iovis, Vulsiniis sanguine lacum manasse. 4 horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiæ maiores sine litatione cæsæ, diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit. 5 ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla prætore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps prætores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque, 6 quæ tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit. 7 eius pestilentiæ causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus prætor urbanus legem ferre ad populum iussus, ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium idus Quintiles. is dies deinde sollemnis servatus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
