Titus Livius, Ab urbe condita
1 post hanc orationem claves portarum pecuniæque regiæ ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione læti circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis, postero die comitia prætoribus creandis habita. 2 creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex parte interfectores tyranni; duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt. 3 qui auditis iis, quæ Syracusisr Syracusis acta erant, pecuniam regiam, quæ in Leontinis erat, Syracusas devectam quæstoribus ad id ipsum creatis tradiderunt. 4 et ea, quæ in Insula erat, Achradinamn Achradinam tralata est; murique ea pars, quæ ab cetera urbe nimis firmo munimento intersæpiebat Insulam, consensu omnium deiecta est. secutæ et ceteræ res hanc: inclinationem animorum ad libertatem. Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, 5 quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex præsentibus videbatur, Syracusas rediere. 6 ubi ne suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam occasionem quærentes, prætores primum, dein per eos senatur adeunt; 7 ab Hannibale se missos prædicant ad Hieronymum tamquam amicum ac socium, paruisse imperio eius, cuius imperator suus voluerit. 8 velle ad gannibalem Hannibalem redire; ceterum, cum iter tutum non sit vagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere, ut præsidii dent aliquid, quo Locros in Italiam perducantur. gratiam magnam eos parva opera apud Hannibalem inituros. 9 facile res impetrata; abire enim duces regios cum peritos militiæ tum egentes eosdem atque audaces cupiebant. 10 sed quod volebant, non, quam maturato opus erat, naviter expediebant. interim iuvenes militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimæ plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque: 11 id moliri clam eos atque struere, ut Syracusæ per speciem reconciliatæ societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
