Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 23

1 eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit; 2 publice vinum ac tus præbitum; supplicatum iere frequentes viri feminæque. 3 insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiæ patriciæ, quod in foro bovario est ad ædem rotundam Herculis, inter matronas ortum. 4 Verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronæ, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant. brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, 5 cum se Verginia et patriciam et pudicam in patriciæ Pudicitiæ ternplum templum ingressam et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum pænitere, ex vero gloriaretur. 6 facto deinde egregio magnifica verba adauxit: in vico Longo, ubi habitabat, extrema parte ædium, quod satis esset loci modico sacello, exclusit aramque ibi posuit et convocatis plebeis matronis conquesta iniuriam patriciarum 7 “hanc ego aram” inquit “Pudicitiæ plebeiæ dedico vosque hortor, ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet, 8 hoc pudicitiæ inter matronas sit detisque operam, ut hæc ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.” 9 eodem ferme ritu et hæc ara, quo illa antiquior, culta est, ut nulla nisi spectatæ pudicitiæ matrona et quæ uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet. 10 vulgata dein religio cum pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit. eodem anno Cn. 11 et Q. Ogulnii ædiles curules aliquot fæneratoribus diem dixerunt; 12 quorum bonis multatis ex eo, quod in publicum redactum est, ænea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis lovemque Iouemque in culmine cum quadrigis, et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupæ posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt. 13 et ab ædilibus plebeis L. Ælio Pæto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateræque aureæ ad Cereris positæ.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑