Titus Livius, Ab urbe condita
1 anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est; consules novi, sicut superiores, Romæ manserunt; Fabius ad accipiendum ah Æmilio exercitum ad Saticulam cum supplemento venit. 2 neque enim Samnites ad Plisticam manserant, sed, accitis ab domo novis militibus multitudine freti, castra eodem, quo antea, loco posuerant lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur. 3 eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere, quo urbem oppugnabat; securior ab Samnitibus agere, stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret. 4 eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati. et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem. 5 tum in minime pertinaci genere pugnæ sic fortuna exercwit exercuit opes, ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. 6 prior Samnitium imperator, ægre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit; 7 in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum, ut uno ictu exanimem ex equo præcipitaret. nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; 8 omnes, qui circa erant, in Aulium, temere invectum per hostium turmas, tela coniecerunt; 9 fratri præcipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt. is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus mæroris atque iræ trucidavit, nec multum afuit, quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. 10 sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere. et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus; recuperatumque Auli corpus mixta cum dolore lætitia victores in castra referunt. Samnites duce amisso 11 et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticæ obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
