Titus Livius, Ab urbe condita
1 secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, præterquam quod Fregellas — 2 Hernicorum is ager, deinde Volscorum fuerat — colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris. 3 erant, qui per speciem honorandæ parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab ædilibus crimine stupratæ matris familiæ absolvisset. 4 data visceratio in præteriti iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit. tribunatumque plebei proximis comitiis petentibus absens præfertur. Palæpolis fuit haud procul inde, 5 ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi; 6 Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius, quod accolunt, potuere, primo in insulas Ænariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre. 7 hæc civitas cum suis viribus tur tum Samnitium infidæ adversus Romanos societati freta, sive pestilentiæ, quæ Romanam urbem adorta nuntiabatur, fidens multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit. 8 Igitur igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palæpolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Græcis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palæpolitanus bellum fieri iussit. 9 inter consules provinciis conparatis bello Græci persequendi Publilio evenerunt; 10 Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus. fama autem erat defectioni Campanorum inminentes adCapuam admoturos castra; ibi optumum visum Cornelio stativa habere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
