Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 22

1 insequenti anno Sp. et L. Papirii novi tribuni militum consulari potestate Velitras legiones duxere quattuor collegis, Ser. Cornelio Maluginensi tertium, Q. Servilio, C. Sulpicio, L. Æmilio quartum tribunis, ad præsidium urbis et si qui ex Etruria novi motus nuntiarentur — omnia enim inde suspecta erant — relictis. 2 ad Velitras adversus maiora pæne auxilia Prænestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita, ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugæ et unum ex fuga receptaculum esset. 3 oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniæ pugnandum censebant. litteræ Romam ad senatum cum victoriæ nuntiis acriores in Prænestinum quam in Veliternum hostem missæ. 4 itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Prænestinis indictum; qui coniuncti Volscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam. 5 eam rem ægre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum militum creavere. additi collegæ A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto. Volscum bellum M. Furio extra ordinem decretum; 6 adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica, quam ut collegæ materia ad omnem laudem esset, et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit, et privatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit. 7 exactæ iam ætatis Camillus erat comitiisque iurare parato in verba excusandæ valetudini solita consensus populi restiterat; sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque integris sensibus, et civilis iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant. Quattuor quattuor legionibus quaternum milium scriptis, 8 exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem, ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniæ haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum præstabant, opperiebantur. 9 postquam adpropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt, nihil dilaturi, quin periculum summæ rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑