Titus Livius, Ab urbe condita
1 postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, baud haud sine ira plebis; et quod rettulere secum prædæ, nec duci, 2 qui ad senatum malignitatis auctores quærendo, rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniæ familiæ, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiæ auctor fuisset, acceptum referebant. 3 cum iam humanæ opes egestæ a Veis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere. 4 namque delecti ex omni exercitu iuvenes pure lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, venerabundi templum iniere primo religiose admoventes manus, quod id signum more Etrusco nisi certæ gentis sacerdos adtrectare non esset solitus. 5 dein cum quidam seu spiritu divino tactus sen iuvenali ioco “visne Romam ire, Iuno?” dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt. 6 inde fabulæ adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam; motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse integramque in Aventinum, 7 æternam sedem suam, quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. Hic hic Veiorum occasus fuit, 8 urbis opulentissimæ Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem æstates hiemesque continuas circumsessa, cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente operibus tamen, non vi expugnata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
