Titus Livius, Ab urbe condita
1 ". .. est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea , Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ascendebamus; 2 nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos præmiis atque honoribus amplissimis donastis. 3 " et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent— nec nee cuiusquam fortunæ invidemus, 4 immo agnoscimus clementiam populi Romani-; Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis? 5 certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, præ vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini. 6 Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenæ oppugnatæ et Græcia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. 7 Antiochus ipse ultro ab Ætolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Græciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere est conatus. 8 cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere. 9 quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus. si omnes Rhodii æque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? 10 Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc nun pro rege adversus vos stetimus. 11 quemadmodum soleamus socios iuvare et quam impigre capessere bella, C. Livium, L. Æmilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia præfuerunt. numquam vestræ naves pugnavere sine nobis. 12 nos nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem imperatorem; 13 quæ victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus amissisemus , ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiæ classi ex Syria venienti obviam ire. 14 hæc non gloriandi causa rettuli—neque enim ea nunc nostra est fortuna—sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
