Titus Livius, Ab urbe condita
1 senatus consultis perfectis L. Æmilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit: 2 “animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum renuntiatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me inponi posse. 3 deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse. 4 hæc partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra vos hanc spem de me conceperitis. 5 quæ ad bellum opus sunt et senatus decrevit, et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, æque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. 6 vos quæ scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo extabit. 7 nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc præcipue bello, animadverti, nemo tam famæ contemptor est, cuius non debilitari animus possit. 8 in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quæ loca præsidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendæ, quando quiesse sit melius. 9 nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, consulem veluti dicta die accusant. 10 hæc magna impedimenta res gerentibus sunt: neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam gerere. 11 non sum is, Quirites, qui non existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem. 12 quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis rebus, qui loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi. 13 itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam rei publicæ et in Macedoniam mecum veniat. nave, equo, tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur; 14 si quem id facere piget et otium urbanum militiæ laboribus præoptat, e terra ne gubernaverit. 15 sermonum satis ipsa præbet urbs; iis loquacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.” 16 ab hac contione, Latinis, quæ pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio rite perpetrato protinus inde et consul et prætor Cn. Octavius in Macedoniam profecti sunt. 17 traditum memoriæ est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
