Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 22

1 tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. 2 neque tamen M. Popilius reverti Romam audebat, ne causam diceret adverso senatu, infestiore populo, apud prætorem, qui de quæstione in se proposita senatum consuluisset. 3 huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. 4 hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum invidia in senatum venit. 5 ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius prætores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret. 6 multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus. 7 M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio prætor, gratia consulis absentis et Popiliæ familiæ precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui privatus futurus esset. 8 ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑