Titus Livius, Ab urbe condita
1 legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto, quæ Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. 2 conpertum tamen adfirmaverunt legatos ab rege Perseo venosse, iisque noctu senatum in æde Æsculapi datum esse. ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex adfirmaverat et ipsi parum constanter negaverant. 3 in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Lælius M. Valerius Messalla Sex. Digitius. 4 Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et, de quibus ambigebatur rebus, disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem. 5 inde per Oetæos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus Delphos escendit. cum in media repente Græcia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem præbuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit. 6 triduum non plus Delphis moratus, per Pthiotidem Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque eorum, per quorum fines iter fecit, in regnum rediit. 7 nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quæ cum patre suo fuissent, meminissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; 8 secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam; cum Achæorum maxime gente reconciliandæ gratiæ viam quærebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
