Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philippus Mædicam primum, deinde solitudines interiacentes Mædicæ atque Hæmo transgrlessus transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. 2 modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant: 3 pervenere deinde in tam opacum iter, ut præ densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici cælum vix posset. ut vero iugis appropinquabant, 4 quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula erant, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad verticem perventum. 5 nihil vulgatæ opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diverse inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. 6 vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior ætate erat, difficultate viæ est. 7 duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quæ caniculæ ortu similia brumalibus erant. 8 multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo lætiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. 9 itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugæ in Dentheletos transcurrit. 10 socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt: 11 rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret. frumento inde sublato in Mædicam regressus, 12 urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus. 13 ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur. 14 oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in præsentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt. 15 Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didæ prætoris auctis in filiurn filium suspicionibus in Macedoniam rediit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
