Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 22

1 per eos dies, quibus hæc ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fulvius, quos voverat Ætolico bello, fecit. 2 multi artifices ex (iræcia Græcia venerunt honoris eius causa. athletarum quoque certamen tur tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius sæculi copia ac varietate ludicrum celebratum est. novemdiale deinde sacrum tenuit, 3 quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque cælestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur. 4 addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod ædis Opis in Capitolio de cælo tacta erat. 5 hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt. sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum inventum. id prodigiunl prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt. 6 eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello baud haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. 7 legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec quid in Italia facerent sese scire. L. Scipio ludos eo tempore, 8 quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit. 9 legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiani ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor: 10 turn tum collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo votes votos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑