Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 22

1 inde placuit Eumenen domum dimitti et præparare consuli atque exercitui, quæ ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elæam, Romani ac Rhodii Samum redierunt. 2 ibi Ml. M. Æmilius frater prætoris decessit. Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. 3 biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida præfecto adversus eandem Syriacam classem missæ adsumptis quattuor navibus, quæ Cariæ præsidio erant, oppugnantibus regiis Dædala et quædam alia Perææ castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. 4 additæ huic quoque sunt ad earn eam classem, quam habebat, sex apertæ naves. 5 profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten vocant, prægressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem opperiri.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑