Titus Livius, Ab urbe condita
1 Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Ætolos præmisit, ut tunc saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu enoris erroris venia. 2 et ceteras Græciæ civitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis, 3 cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpæ, in fidem receptas esse; Ætolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si pænitere possint, 4 posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Ætolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus. 5 sita est Heraclea in radicibus Oetæ montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique præcipiti habet. 6 contemplatus omnia, quæ noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit. 7 a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi præposuit; partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit; 8 e regione sinus Maliaci, quæ aditum haud facilem pars habebat, M. Bæbium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus Dianæ templum Ap. 9 Claudium opposuit. horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur. 10 et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, 11 tur, tum, quia refugerant intra moenia Ætoli, deserta, quæ in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et cæmenta et saxa variæ magnitudinis præbebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
