Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt; 2 qui cum nihil, quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedæmonium tyrannum, attulissent, quem et Achæi legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius prætor cum classe missus in Græciam est ad tuendos socios. 3 consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit. 4 duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt. primo equites eorum pauci cum præfectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt. — 5 et in utraque Hispania eo anno res prospere gestæ; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitlun munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, 6 et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad eum defecerunt. 7 tur tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit. 8 Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito. ear eam cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit. cum iis signis collatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
